Personam tragicam forte vulpes viderat;
quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat,
“O quanta species” inquit “cerebrum non habet!”
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.

Share Button